1343
201
AVRORA CON¬
SVRGENS. QVAE DI¬
citur Aurea hora, & in eius se¬
cundum Tractatum.
PROLOGVS.
IN praelibatis ostensum
est intelligenti ex Sacrae
paginae auctoritatibus.
hanc scientiam non esse
aliud, nisi donum Dei, &
Sacramentum diuersis ty¬
picis sermonibus, ac pa¬
rabolicis locutionibus,
necnon problematibus & mysticis ferè cir¬
cumuolutum: & hoc ideo ne stolidi & insi¬
pientes naturam ignorantes, legere tamen
scientes A. B. C. D. ipsis attraherent, & vsur¬
parent. Quamobrem cupientes hanc scien¬
tiam, oportet intellectum valde subtiliter &
in geniose acuere, saepe & persaepius, intus
& extrà, antè, & retro, voluere & reuoluere,
dicta sapientum. Non est enim sapientum sto¬
lidè loqui, cum intellectus verborum ipso¬
rum, maximè literarum sono contrariatur:
qui enim sonum verborum acceperit, & in¬
tellectum interiorem non habuerit, nihil si¬
n 5