1343
220
AVRORA
larium 9. (aliâs aequalium) & terrę nigrae. In¬
tellige principium numeri primi & secundi:
dicis duo, qui sunt tres numero: deinde di¬
cis tria, quae sunt numero sex: deinde dicis
4. quae sunt numero 10. quatuor occulti, de¬
cem manifesti. His numeris perficietur ma¬
gnesia alba: quia ab amoros (aliâs aborneos)
id est, (contra ad ornos praefectum.) Refert
enim Hermes, pater philosophorum, quod
non perficiuntur quousque sui colores per¬
agantur, quae est aqua, quae diuidit ipsam in
alias quatuor, vna scilicet duabus, & tria
ni, quarum calori (aliâs colori) tertia pars
est: humori verò duae tertiae; quae aquę sunt.
Pondera sapientum. Et scito quòd vitis sapi¬
entum succus in quintò extrahitur, eius quo¬
que vnum in fine 30. peragitur. Intelligite
proportionem. Decoctio namque minuit,
tritura autem augmentat, hoc est initium &
finis. Nam philosophi alij asserunt comple¬
mentum fieri in 7. diebus: alij in quatuor die¬
bus: alij in tribus vicibus: alij in quatuor
vicibus: alij in decem diebus; Alij in xl.
alij in vno anno. Turba philosophoru & Al¬
phidius, qui dicunt in quatuor anni partibus,
scilicet Hyemis, Veris, Aestatis, & Autunni:
alij in tribus annis, vt Geber, & Rex Artus:
alij per mensem: alij per hebdomadam. alij
per diem. quae omnia idem & vnum sunt in
toto, sed in radice differunt. quae omnia opor¬
tet