1343
CONSVRGENS.
211
tet artificem subtiliter explorare, alioquin
eius operatio frustrabitur, & ad nihilum re¬
uertetur. Et haec de Arismetria dicta suffi¬
ciant.
Naturalia dicta secundum pro¬
cessum naturae. Cap. III.
Consequenter verò scientia naturalis, si¬
cut est medicorum & naturalium considera¬
rè, hanc consolatricem thesaurariam scien¬
tiam suis processibus circumcinxit, vt vide¬
licet philosophi in multis locis verborum suo¬
rum hoc posuerunt. Nam dicunt, Res non fi¬
unt nisi secundum naturas earum, vt homo
de homine, leo de leone. Et Aristoteles in¬
quit; Naturalissimum operum est generare
tale quale ipsum est, vt planta plantam, vac¬
cavaccam. Et Hermes: Nihil conuenit rei, nisi
quod propinquiuus est ei in sua natura, &
generatur in illa re proles similis, hoc est, Si
quaeris medicinam, metalla curantem, de
metallis erit eius origo, cum species â suo
genere tingatur. Et Senior dicit: Semen viri
proiectum in matricem mulieris per tenui¬
tatem & subtilitatem adhaeret ei septem die¬
bus, donec coagulatur in omnibus membris
mulieris, & peruenit ad carnem, & fit caro:
& super ossa, & fit os: & super neruos, & pi¬
los, & fit ipsis simile. Coagulatur autem in 10.
diebus, & fit tanquam caseus: & rubificatur
o 2