1343
CONSVRGENS.
239
omnium corporum: cui nil potest resistere.
Habemus iam duas aquas, scilicet aurum sin¬
gulare, & diuisionem: duo similiter vnguen¬
ta, gumini aureum purpureum, & lac virginis,
& tertium horum, vehiculum, scilicet, cor¬
pus desideratum. Accipe corpus desidera¬
tum, lac virginis, & admisceas ei quartam
partem diuisionis, & tegas auro singulari, &
pone in balneo 12. diebus numero minori,
medio 30, maximo 41, & efficitur totum
qua spissa, lucida. Hanc si tibi placuerit, diui¬
de in duas partès: vnam partem reseruabis
operi: alteri parti admisce quartam partem
auri purpurei, & pone in balneum 50 dibus,
& erit aqua rubea, & illa aqua erit Elixir, &
si volueris, congelabis illam igne leui. De hoc
posuerunt philosophi partem super mille &
80 partes simul sumptas argenti viui coagu¬
lati cum suo spiritu, & erit totum Elixir.
Sermo Typicus Cap. VI.
Hinc verò tipycus sermo, prout attestatur
Arislei visio, sequitur in hunc modum, Tradite
puellam bonam, candidam, suauem, mitem,
teneram Cabrico filio suo pro uxore mor¬
tua: propter quod philosophi sunt à rege in
carcerati: & dixerunt, trade nobis filiam tu¬
am in statu ac sensus sui colore, nec non ma¬
ris conturbatione, quod ei simila nunquam ac¬
ciderunt, & reuixit filius regis & multiplicatae