1343
220
AVRORA
sunt, proles nimiae, & gauisi sunt gaudio ma¬
gno valde. Ecce quomodo mulier haec nobi¬
iis, pauperum consolatrix Alchimia est diuersis
circumlocutionibus sententiarum & colorum ob¬
uelata, vt ab impitis celaretur, & peritos ad¬
hortaretur, quos diuitijs ditaret infinitis: quia
gloriae & diuitiae sunt in domo eius.
DE REBVS NATVRALIBVS.
Quamodo lapis similatur Semini homi¬
nis in procreatione prolis Cap. VII.
Nunc autem tertiò considerandum est, qui¬
bus rebus naturalibus, hęc scientia comparetur:
Semini enim humano virili assimilatur ob
hanc causam: cum ipsum trahitur ab omni¬
bus membris hominis, & possidet omnium
membrorum virtutem, & in vas naturale quod
est matrix funditur: vbi moritur, & humore
connaturali nutritur, donec formatur homo
numero dierum suorum, & non amplius: sic
semen huius scientiae à corpore metallico
educitur, omnem virtutem habens metallo¬
rum in potentia, in vas naturale collocatur
quod est aqua permanens & acetum philo¬
sophorum, in quo moritur, putrescit, & vege¬
tatur, & crescit illud aes, & alię res nutrimen
tum recipientes. Hoc autem vas est vnum per
totum opus, complens albam & rubeam tin¬
ctu¬