1343
239
CONSVRGENS
plumbo nulla tinctura fit perfecta, eo quòd
vim habet (vt Hermes dicit) generandi tri¬
plicem: quod compositum in corpore strin¬
git; & in colorem vertitur inuaporabilem.
Et Scitote, quòd prima vis est acetum, Secun¬
da verò plumbum, de quo Sapientes dixe¬
runt: Coquite ipsum stannum donec priue¬
tur humore suo, & fiat siccum, & residuum
suum bibat humorem; eo quòd plumbum
combustum fuit, hoc est plumbum rubeum
de quo Sapientes dixerunt: Eccè hoc pluin¬
bum quod rubeum nuncupamus, nostri
peris est initium, sine quo nil fit. De ipso
namque dicitur, dèe plumbo fac ferrum, aut
crocum de croco, fac album de albo tinctu¬
ram. De stanno fac cuprum vel aes: de ęre fac
cerusam: de cerusa fac minium: de minio tin¬
cturam; & apprehendisti sapientiam. Intelli¬
ge quid legas? nam haec ars stultos fallit. O
quam plures sunt seducti in nominibus spi¬
rituum & corporum, putantes se extrahere
tincturas de rebus siccis & aridis combusti¬
bilibus, cum in eis nulla sit vtilitas, & om¬
nia vertuntur in nihilum, & cuncta mortua
sunt, & eorum causatio ad perfectionem non
peruenit, vt dicit Alphidius: Caue ergo fili à
spiritibus & corporibus, lapidibusque mor¬
tuis te separa: quoniam in eis nullum est iter;
nec etiam in eis tuum propositum inuenies:
quia vita eorum non augetur, imò tendit in nihi¬