1343
240
AVRORA
lum, sicut sunt salia, auripigmenta, arsenicum.
argentum viuum, sulphur, capilli humani,
sanguis, sperma, vrina puerorum, ouum, au¬
rum, argentùm, ferrum, cuprum, stannum, ma¬
gnesia, marcasita, thutia, & his similia: quae
omnia Senior dicit esse combustibilia, & mor¬
tua, nec in eis aliqua operatio nostrae simi¬
lis: quia operatio nostra surgit per seras sera¬
turas aperientes. In plumbo verò est vita
mortua; & hoc inter arcana arcanorum est
notandum, quod dicit philosophus: Nihil est
affinius auro quàm plumbum.
De comparatione scientiae arboribus;
herbis, floribus, radi cibus &
alijs vegetabilibus.
Cap. XVIII.
Quidam autem philosophorum, hanc di¬
uinam scientiam, herbis, radicibus, arbori¬
bus, floribus, & alijs diuersis vegetabilibus,
necnon succis eorum & fructibus similitudi¬
nariè comparauerunt. Galenus dicit: De ar¬
bore philosophica quae septem ramos habet,
vt in quodam scripto reperi tractatum de lu¬
natica sic procedente: Haec est quędam her¬
ba siue planta, nomine Lunatica, siue berissa:
cuius radix est terra metallica, stipes eius ru¬
bicundus quadam nigredine perfusus: folia
eius similia folijs maioranae, & sunt 30. secun¬
dum aetatem lunae in crescentia & in decre¬
scentia