1343
CONSVRGENS
243
stri, ponitur tanquam pater in generatione.
Vnde primò videndum est, quae sit calcina¬
tio philosophorum. & sciendum, quòd tri¬
plex est calcinatio philosophorum, duplex
corporis, tertia spiritus. Prima est initium
peris nostri, de qua dicitur, calcinatio est pri¬
uatio frigidae humiditatis, combustione re¬
mouentis: vel siccae terrae incineratio. Et
hanc philosophi exemplificauerunt in lin¬
gno, in quò sunt tres humiditates: prima
quosa & frigida: & haec prohibet lignum à
combustione: secunda vnctuosa; siue oleagi¬
nea, & ipsa facit lignum ardere: hae duae sunt
vaporabiles in igne, atque cremabiles. Ter¬
tia verò relinquitur in cinere, & est valde
modica & subtilis, fixa & perpetua, nihil in¬
flammabilis. & ipsa est vitrificans, & diapha¬
nitatem vitream spondens. Et tali modo prę¬
cipitur fieri calcinatio philosophorum, vt
est in ligno praedictum: & ipsa fit verè per
cetum philosophorum, siue per aquam per¬
manentem, & non re alia. Et hoc nota: Talis
enim humiditas, vt dictum est, quae est prin¬
cipium liquefactionis, oportet esse in corpo¬
ribus: vt Hermes dicit, Principium omnium
liquabilium est aqua. Et Auicenna refert, Con¬
siderauimus itaque in principijs naturalibus,
quòd subiectum liquefactionis est humidi¬
tas, permixta partibus siccis terreis, in qui¬
bus mouetur, dum resoluit eas ignis, & inue¬
q 2