1343
244
AVRORA
nimus, causam vaporationis, humiditatem
non vehementer in eis mixtam: imò eleua¬
tur ab eis in resolutione, & inuenimus cau¬
sam adustionis, & sic decoquitur decocti &
permixti siccitati: ita quod peruenit ad ipsam
humiditatem illud, quod permixtum est ei
de siccitate, & quod acquisiuit de caliditate
accidentali superflua, cum igne: ita quòd fi¬
gitur nobis tam diu, donec inuenitur osten¬
sio humiditatis eiusdem, quod est apud ignem
potentem conuertere: quia secundae partes
corporis ad substantiam ignis ante vapora¬
tionem separarentur & remaneret fex eius
cinis, qui est adustus. Equidem cum vapo¬
rat etiam conuersus est, & fit flamma, & talis
dicitur calcinatio philosophorum. Praeterea
est notandum, quòd quicunque fecit calci¬
nationem, cuiuscunque corporis, remanen¬
te materia metalli, hoc est humore, à quo ha¬
bet denominationem & liquefactionem in
igne, hic iam errauit: quia dicitur extractio
humiditatis corrumpentis in calcinatione.
Post hoc intromissio alienae humiditatis
gneae: per quam erit essentia & vita eorum.
Et haec est pars prima, videlicet, Pater eius
est Sol.
Secunda calcinatio est ipsius cineris vel
calcis remanentis: elementorum separatio.
Et haec est pars secunda, videlicet, Mater eius
Luna, & solutio philosophorum siue extra¬
ctio