1343
250
AVRORA
hoc est, comburere: quia mors eum reuela¬
bit. Et Auicenna Conteramus ipsum post
mortificationem sui primam, cum eo quo
mortificatur de rebus adurentibus, vel per¬
nijs facientibus peruium, & exiccantibus,
sicut est Sal, alumen, atramentum, calx, &
liae res, quas habet similes ignis. Faciamus
ergo illud multotiens, donec moriatur &
mollificetur.
Dicitur etiam viuificatio, ratione nutri¬
menti, vel viuificationis, seu ratione humo¬
ris metallici. Nam omne quod nutritur,
diminuti ratione nutritur. Et illud, quod
viuificatur, causa duorum viuificatur. Phi¬
losophi autem volunt nutrire granum eo¬
rum humori connaturali, donec vegetetur,
& fructum adferat talem, qualem ipsum in¬
trinsecus habet: & volunt viuificare illud
quod mortuum est, à forma metallina, quo¬
usque praestat fusionem metallicam perfe¬
ctam. Et talem viuificationem, siue nutri¬
mentum, aliqui philosophorum vocant In¬
gressum. Et hoc vult Geber, cum dicit,
Aut ingressum damus eis, quae sua spissitu¬
dine ingredi non permittuntur, cum multi¬
plici reiteratione solutionis spirituum non
inflammabilium. Ex his modorum ingenijs
necesse est, quamlibet rem ingressum habe¬
re: quoniam ex illius dependet beneficio, &
ascerare cum permixtione inuenta.
Dicitur