1343
251
CONSVRGENS.
Dicitur etiam putrefactio, siue corru¬
ptio, haec pars secunda, ratione manifesti.
Nam omne quod putrescit & corrumpitur
apud visum, abijcit materiam manifestam,
& repraesentat materiam occulti. Philo¬
sophi autem intendunt corrumpere, siue
delere manifestum quod est terreum, &
ducere occultum, quod est argentum &
aurum, vt Auicenna testatur dicens: Cum
subtiliatur aes & decoquitur in acceto cum
medicinis, donec moriatur, quando pehe¬
trat albedo eius ad exteriora, ita vt ipsius
intrinsecum fiat extrinsecum, simile argen¬
to in albedine: quando fecerimus illud, in¬
uenimus virtutem eius tingentem, rema¬
nentem, & maioris tincturae & penetratio¬
nis: ita quod non diuersificatur à colore ar¬
genti puri in aliquo: imò refertum est tin¬
ctura, & est magis completae albedinis. Ta¬
lis enim putrefactio est generatiua: quia ge¬
nerat tale, qualis ipsa est. vnde Senior: Scias
quòd non fit generatio absque corruptione;
vnde studeas in putrefactionem. Et Turba
philosophorum: Hęc putrefactio est maxima,
& maximum attrahit arcanum.
Dicitur etiam separatio elementorum, vt
praemissum est in calcinatione prima: in
psa verò separantur elementa, terra, scili¬
cet, aqua, aer & ignis. Terra ibidem re¬
linquitur, ve alia tria elementa in ea