1343
270
ROSINVS
pientis, quod habeat hunc alium modum
quem tibi demonstraui, de igne & aqua, ae¬
re & terra: & est alius modus ex praeparatio¬
nibus, & est sicut dictum Ioseph, Commisce
ignem & áquam, & erunt duo. Commiscè
aerem cum terra, & erunt quatuor: deinde
fac quatuor vnum, & peruenisti ad illud quod
vis, & tunc fiat corpus non corpus, & debile
super ignem non debile, & apprehendisti sa¬
pientiam. Fac ergo secundum quod dixit Io¬
seph, super eò, & praeparator harum rerum
à principio vsque ad finem. est aqua calida
& fixa honorata, & illa est quę manisestat tin¬
cturam in proiectione, & nisi illa esset, non
esset intentio alicuius sapientis in aliqua ra¬
dice sapientiae. Et ipsa est mediatrix intra con¬
traria. Est ipsa, est eadem primum, medium
& vltimum. Intellige hoc quod tibi demon¬
straui, & scito modum verbi, & ipsa manife¬
stat tincturam. Talis enim solet esse improbi¬
tas sapientum & Sophisma, & fortè ipsi ad¬
duxerunt nomen in vno sensu, & sub ea est
alius. & ego spero quòd apparebunt verbis:
quia innuit vobis multa de secretis illorum
& sophismatibus, & Deus tribuet vobis pro¬
speritatem. Si verò apertus fuerit die aliqua
ex scriptis sapientum modus alicuius. hic ho¬
mini non aperietur nisi legenti librum in car¬
mina nostra. explanaui enim tibi & omni¬
bus fratribus meis, quicquid obscurauerunt
philo¬