89
TERRAM ET AVRVM DISPVTATIO. 27
stimulos quibus adeo concitantur atque animantur, ut nullo
labore, nulla peregrinatione, nullo ęstu & frigore, non cuban¬
di asperitate, non ciborum insipiditate, non potus ullius ina¬
moenitate, non pirratarum insidijs, non ui ulla, non ipso moetu
mortis, quam quotidie ante oculos astantem uident, nec lon¬
gius quidem quam sit lignum nauis, non ullo denique incommo¬
do & malo absterreantur, dum tamen mihi obsequi, famula¬
ri, at quicquid uolo hortor, mando, perficere recte possint. Mi¬
ramur philosophos de perferendis aequo animo humanae ui¬
tae incommodis, de contemptu etiam mortis multa sapienter
ornate, copioseqe scripsisse, quae & ab ipsis quidemmet autori¬
bus sunt dictis eorum magis quam factis confirmata. quum ego
non dicendi inani ullo strepitu, non uerborum ulla fucata per¬
suasione, sed iocundissimo meo aspectu, dulcissima mea con¬
uersatione, uiuacissima mea ac potentissima uirtute haec cum¬
cta perficiam. Quae ita(ut dixi) ueritati inniti maxime uide¬
buntur, si aliud etiam uirium mearum non dissimile his argu¬
mentum intellexeris, notum & percelebre est, quanta sit mili¬
tiae utilitas, pariter atque necessitas, ad conseruandam protegan¬
damque rempublicam, defendendamque ab omni hostili iniuria
atque insultu. quantus proinde eius splendor & gloria, quan¬
to eius duces ac imperatores honori simul & terrori habi¬
ti fuerint, quantum item qui castra secuti armis se exer¬
cuerunt, prae alijs commoda ac priuilegia semper maiora
meruerint. Praetereamus quod nemo eorum nisi animum ego
illum, ardoremque belli adderem atque incenderem, tantae se rei
unquam immisceret. nemo loricam & thoracem indueret, nemo
galea caput tegeret, nemo ensem manu arriperet, nemo ha¬
stam uibraret, nulla iam esset acies, nullus exercitus, nullus
qui militaret, nullus qui militantibus imperaret. Haec quęso
obmittamus, dicamus magis alia paria his nauigantibus pro¬
ximo ante loco demonstratis, quae nisi ipsis quotidie cerne¬
rentur oculis, iucredibilia certe uiderentur, tantis se eos ultro
laboribus offerre, algere, estuare, sudare, inediam ferre, sub¬
diuo somnos capere, atque perlibenter omnia efficere. quodque
D ij admi