89
28 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
admirabilius est, gladijs, lanceis, sagittis, scorpionibus, bali¬
stis, intrepida fronte atque animo caput obijcere, non magis ui¬
tam quam si quotidie in foro multae instar nucum, pomorumque
uenderentur facere quae eis continue imminet, contemptui
habere, ita nullo eius terrore commoueri, ac si sapidum aliquod
& dulce ferculum expectare uideantur. Atque hęc ego quibus
nescio quid aliud majus, aut audacius omnia facio, omnia ad¬
iuuo, omia summa uirtute mea suadeo, iubeo, cogo atque im¬
pello. Dixerit fortassis aliquis tristia ista esse, auditu fera, in¬
humana, barbara, ab omnique ingenuitate morum ac ciuiliita¬
te penitus aliena. uideri nanque a natura insitum cuique animam
ti, ut salutem suam & uitam tueatur. quam qui neglex erit,
ultroque perditum ierit, rem non nisi monstruosam, naturaeque
longe aduersam & inimicam, homineque libero prorsus indi¬
gnam efficere. Summe praeterea esse detestationis graues &
miserabiles, quae ob bella suscepta contingunt, grassationes,
rapinas, carcerationes, proscriptiones, stupra adulteria, cru¬
ciatus, iugulationes, proditiones, ciuitatumque ac singularum do¬
morum incendia & euersiones, quae quum causa mea fiant,
minime ea mihi laudi & ornamento, dedecori autem & ui¬
tuperio magis adscribenda esse. Verum quisquis haec dixe¬
rit, neminem uelim putare, me eius esse imprudentię, ut uerum
inficiari, salsaque defendere, ac pertinaciter tueri proponam. Con¬
siteor & haec ego utique aperta & libera uoce, neque à principio
quando orationem habere coepi, ita laudes meas dicere aggres¬
sus sum, ut integritatis, pietatis, atque sanctimoniae ulla quae
in me essent magis, quam excellentem uim & potentiam meam, ma¬
gnosque & admirabiles quos inde produco effectus & ope¬
rationes, referre uellem. non enim tantum mihi arrogo, tantumque
assumo, ut credam nihil ex me, quod non triste & nocens sit
oriri, ut putem utilia esse omnina mea atque proficua. Verum & ista
tamen ita consiteor, ut quae soli & terrae emulis meis uenia tri¬
buitur, mihi quoque ne denegetur. ut quę in illis excusatio re¬
cipitur, in me etiam ne refutetur, ut in quo nullum illi oppro¬
brium consequuntur, in eone utique ego dehonester ac uitupe¬
rer.