1343
282 ROSINVS
congelatum nunquam dissoluitur, neque ve¬
stigia delentur, quod Deus sanctis philosophi¬
cis & electis largitus est. Scito quod natura
cepit comparem vt inimicum. Et illa, Quid est
natura quoque extraneum. Respondet: Natu¬
ra est venenum. Et illa, Quae propinquitas est
inter ea? Respondet, Dimitte, ne quęras à me¬
eorum propinquitatem, verum huius rei per¬
fectionem. Si quid huius rei interponis er¬
ras. Et illa, Necesse est vt dicas. Respondet,
propinquitas in terra existens est, quod sul¬
phur putrefactum fortissimum est, & aduer¬
sus ignem pugnans, quod continet & conti¬
netur: ex his namque coniunctis color precio¬
sis. exit, & nunquam potest sulphur quod na¬
turaliter fugit postea fugere. At illa, Quare
hoc? Respondet, Eo quod perforauit eum ani¬
ma similiter & perforauit & mixta est animę
tinctura corpori, & corpus animam continuit
& naturale fugere prohibuit. Et illa, Expone
igitur mihi Rosine dicta tua, scilicet quod ar¬
tis auri arcanum fit ex masculo & foemina:
masculi autem dispositionem nobis in plumbum
demonstrasti, foeminae verò dispositionem in
Auripigmento nobis dicturus es. Respondet
Etiam accipe Zandarich, & plumbo misce,
tunc foemina Masculi vim recipiens lętatur,
eo quod foemina masculo roboratur, mascu¬
lus verò, tantum animam sumit, & dominam ver¬
git. cum igitur ea commisceas, in vasculo pone
vitreo