1343
AD EVTHICIAM. 283
vitreo & Ethelie tere & aceto, & coque per
dies septem ac arcanum ne fumiget custodi,
& dimitte quousque alteretur. Et illa, Ex¬
pone igitur mihi quid boricis maximam
vim habet cum cibatur & desiccatur: iam
vtique dixisti nummosum quousque in pul¬
uerem vertatur, & imbue aceto, & coque
quousque acetum deficiat per &c. His pera¬
ctis inuenies ipsum coruscantem marmori¬
bus similem: tunc congela & coque quousque
boricis tota vis diruatur. At illa, fortè hoc
est, quod philosophus ait, quod cum bene
diruitur, maximum exinde fit arcanum. Re¬
spondet, Etiam illud est quod Democritus
ait, in plumbo coque ipsum, quousque rubeum
fiat, & pone ei desuper de coagulò: ipsum di¬
minuit, trituratur vel augmentat, eo quod
Luna post 123. dies diminuitur & in 2 augmen¬
tatur. Hic igitur est initium & finis. Et illa.
Expone igitur quod dixisti mihi. Respon¬
dit. Ecce tibi modum in ferro descripsi, Acci¬
pe ergo ipsum, & duc in lanimas ac acerrimum
acetum operare quousque laminę confringum¬
tur, & totum ferrum incinerem vertatur. Item
notandum quòd hoc eorum ferrum viribus
est duorum, masculi vtique & foeminę, cui maxi¬
mavis est: nec reor philosophum ferrum voluis¬
se, verum rem ferrum nuncupauit, idem namque ait,
Noli ponere de opere tuo, nisi de hoc ferro,
secundum autem tuum non dirigis propositum, quod