89
30 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
dine ulla deteriori, spoliari uiduas, uim pati pupillos, proculca¬
ri indefensos, opprimi innocentes, uiolari rapique res sacras,
sacrarumque rerum custodes & ministros, permisceri omnia,
turbari ac confundi, quicquid denique est odij, scandali, turbi¬
nis & tumultus, propter me totum exoriri. Quae cuncta li¬
cet pessima sint, non alia tamen ex causa eueniunt, quam ob singu¬
larem quam innatam mihi habeo gratiam alliciendi, quosque amo¬
re meo afflandique in omnes summum mei desyderium, ut ne¬
mo sit qui non me percupide querat, uideat, odoret, attrectet
qui non totis uiribus enitatur in meam uenire amicitiam, qui
non ad id omni cura, diligentia, studio, laboreque contendat. Ita
passim omnes cuiusuis sexus & ętatis magni simul ac parui¬
summam mei causa sollicitudinem gerant, summa rapiantur inqui¬
etudine, summa ducantur anxietate, non fame & siti, non fri¬
gore & ęstu, non graui quauis frangantur fatigatione & mo¬
lestia. Qui quum tanta tolerent, tanta sustineant, nulli etiam par¬
cunt sceleri, nulli turpitudini, nulli nephariae rei, dum ad libi
dinem tantum suam magis me fruantur, tantaque est eorum qua in
me agitantur amoris insania, ut quum plurimos habeam qui
bus utar familiarissime, prebeamque me humanissime quoti¬
die attractandum. Ipsorum tamen inuicem tam dirus & inui¬
dia seruens zelus inardescit, ut licet quisque mihi charus admo¬
dum sit & familiaris, non contentus tamen ea qua potitur mei
parte, querat chariorem se etiam mihi fieri ac familiariorem, ali¬
osque quantum uirium suarum est, a me procul excludere, cu¬
ius causa omnia conetur, omnia moliatur & satagat. Nihil ob¬
mittat insidiarum, nihil insimulationis, nihil fraudis & calumnię
ut superior cunctis optata tantopere mea societate esse possit.
atque id ut dixi, dicamque repetens, iterum efficit magnus ac ar¬
dens amor. quo in me allicio omnes, non tam malos & impro¬
bos, uerum bonos quoque & probos, licet naturae quidem
meae sit horum non libenter conuersatione uti, quos (ut plu¬
rimum aspernor) appropinquantes mihi, longe fugio, presertim
quum probitati eorum ponarum artium doctrina, coiuncta est.
Delectat me quippe magis societas sediciosorum, ambitio¬
sorum