1343
326 ROSINVS
nia in breui & longo tempore. Et ipsum
est fugitiuum ignis, expectat tamen ignem
per artificia sapientum cum cibatur cum
igne, donec expectet, & fiunt ex illis ope¬
ra mira: ergo cum tingitur tingit, cum coa¬
gulatur coagulat, cum solutum fuerit sol¬
uit. Aliud seipsum albificat vt vrina, & ad
finem rubescit. Et ipsum acumine suum
acutum amarificans, & ipsum est medium
inter amarum & acidum: est aqua non
fluxibilis ad ignem mollificatio: est conge¬
latio facta leni igne inducens Crystallinam
substantiam albam vel rubeam. Sequitur li¬
terarum operationum cum suis causis ex¬
plicatio, quas quaere apud Gebrum.
Calcinatio ergo est corporum & spi¬
rituum corruptionis eorum destructio. de¬
struitur enim in eis omnis sulphureitas de¬
foedans & comburens, quae sine ignis ve¬
hementia deleri non potest alia causa: quia
omne genus calcinati est facilioris solutio¬
nis, quàm non calcinati. calcinantur mollia
vt Saturnus & Iupiter, facilius quàm dura
vt Mars: & de. Ideo dicit Dantius praeparate
corpora & soluite ea, ac ex illa aquam imbi¬
bite spiritus ablutos: tunc ipsi spiritus sub¬
merguntur in corpora, & corpora in spiri¬
tibus, & sic figuntur eo pora cum spiriti¬
bus firma fixione. RASIS, Conuertite cor¬
pora in aquam, & ex ipsa terra tunc fa¬
ctum