1343
AD SARRATANT. 317
mum est totum. Alpharinus, Quando cor¬
pus purgatum est prius & calcinatum,
tunc coniungitur cum spiritibus ablutis,
tunc ipsi spiritus sublimati & fixi illud fir¬
mant. Galienus, Praeparate corpora & pur¬
gate à nigredine in qua est corruptio, do¬
nec album fiat album & rubeum: tunc sol¬
uite ambo in aquam scilicet spiritus & cor¬
pùs: & congelate ea, & sic proijcitur super
corpus ablutum.
Solutio est per humidum & frigidum.
vel per calidum & humidum, rei siccae in
aquam resolutio. soluuntur autem cor¬
pora vt ex eis fiat aquam per quam ince¬
rantur spiritus & figantur. vnde omne hoc
magisterium fit quatuor modis, aut vt sol¬
ues corpora & spiritus firmes: spiritus au¬
tem debent firmari cum aquis corporum.
Soluuntur alia de causa corpora & spiritus.
vt cum aqua spiritus sint coniuncta aquae
corporum, ita in vnum coagulentur coadiu¬
uentur & firmentur, ne vlterius queant se¬
parari: Et ista solutio vniuersalis facit quatu¬
or Elementa in vnam redire substantiam,
firmam & fixam: quando verò soluuntur
ambo, scilicet corpora & spiritus, tunc fit
commixtio vicina & particularis, quam ad¬
huc separare potest ignis. soluuntur ergo spi¬
ritus duobus modis cum oleo congelationis
x 4