1343
328 ROSINVS
tartari scilicet super lapidem: alio modo per
aquam salis ammon. Est & alia solutio per ca¬
lorem ignis. Et nota, quòd plus valet solu¬
tio ignis, quàm alia: quia quoque per ignem
dissoluitur in aerem: solutiones vero cor¬
porum fiunt similiter vt spirituum, vt flos
aeris, atramenti, cerusae, minij, etc.
Destillatio, id est, per alembicum, & est
optima: fit, vt aqua & olea in ascensione sua
per vapores magis purificentur & confor¬
tentur à prauitate & omni corruptione, ne
vlterius puterfiant. Alio modo oleum destil¬
latur, vt amittat humiditatem adustiuam, vt
expertus suum in oleo Laurino. dicitur resti¬
tutio. pinguedinis est destillatio, donec man¬
nat incombustibilis, & quanto saepius de¬
stillata fuerint, tanto melior erit eorum tini¬
ctura. per filtrum destillamus vt aquae cru¬
dae, vel res solutae non possint putrefieri,
nec secus ab eis separari, nisi per filtrum vn¬
de spissum remanet, & omne purum de¬
scendit, vt fit in auripig. vel arsen. propter
eorum oleitatem. Et nota quod corpus non
distillatur nisi prius soluatur, quia aqua
ipsius non separatur ab eo, quousque eum
perfectè dealbet, vel rubificet. per multos
nim annos probaui antequam ad verita¬
tem veni. Et nota, quòd vitrum frigidum nun¬
quam depones in caldarium, vel aquam cali¬
dam, & contrà scilicet calidum vitrum in aquam
frigidam