1343
332 ROSINVS
pars vero tertia in fossis: quarta in cauernis.
hic nescit linguam illius, pater harum adiun¬
xit eas ad vnum, cum se inuicem vidissent,
locuti sunt vno sermone dicentes: Eamus
quaesitum quatuor elementorum naturas,
quas ventre terrae foeminae adducunt. Item
Massarai, Immunditia est in hoc lapide pro¬
pter quam ipsum homines vilipendent, & te¬
nent quod non possint eam sequestrare. Idem
ex hoc lapide nascitur arg. viu. quem vocant
multis nominibus. Item locus istius est 4.
lementa, & spiritus. 4. ianuę. 4. & claues qua¬
tuor, quarum vna est signum, scilicet osten¬
sio aquae per alembicum. Item hic lapis non
lapis, proiectus est in res, & in montibus ex¬
altatus est, & in aere habitat, & in flumine pa¬
scitur arg. viu. quem vocant multis nomini¬
bus, & in cacumine montium quiescit: cu¬
ius mater virgo est, & pater non concubuit.
Idem lapis in sterquilinijs calcatur pedibus,
& saepe stulti fodiunt, vt eum extrahant, &
non possunt eum inuenire. Et ille lapis assi¬
milatur lapidibus minerarum & plantarum,
& conuertibilis est in quemlibet colorem,
s. alb. rub. citr. & in se continet 4. elementa,
s. artificialia, s.aquam claram, flauam, rubeam
viridem, citrinam. & dicitur minor mundus,
non quòd sit microcosmus, sed quia mundus
regitur per ipsum, vnde Geber Sarracenus
contriuit, & dealbauit eum 33. diebus in ace¬
to de¬