1343
336 ROSINVS
munt, & non recipies ipsum nisi recentem
cum suo sanguine, cuius cibus est ex sangui¬
ne, & moratur in aere: & si hic lapis non es¬
set aereus, vel aereae naturae, non coniunge¬
retur Mercurio, nec ei commisceretur, nec
ingrederetur ipsum: sed quia similes sunt com¬
miscentur & coniunguntur, adeo vt ignis
non separet inter nos. Recipe ergo lapidem
Rebis, id est, binas res, scilicet humidum & fri¬
gidum, siccum & calidum. Vnde Rasis & Morien.
Quod ergo secretum expectabis in humori¬
bus euanescentibus, ex quibus gignit filios,
lapis noster cal. & sic. vnde versus: Dant re¬
bus montes dracones in terraque fontes.
Recipe ergo hunc lapidem animalem, id est
animam in se habentem, scilicet Mercuria¬
lem sensibilem, id est sentientem praesentiam,
& influentiam magnesiae, & magnetis, & ca¬
laminarem, ac apicem per motum localem;
prosequendo & fugando vegetabilem, id est,
vim suam in naturam inditam, communicam;
tem suo generi, multiplicantem virtutem in
fluentiae, vt radix stipiti, sine herbis minera¬
lem: quia de minera extrahitur. Vnde quidam
malè intelligentes philosophos dicentes:
Hic lapis talis est res, quae in te magis fixa
est, à Deo creata, & tu eius minera es, ac à te
extrahitur, & vbicunque fueris tecum inse¬
parabiliter manet, putabant hinc esse crines
hominis, sanguinem, stercus, & sed fatui sunt
cum