1343
336 ROSINVS
Separabis ergo philosophiam, per hanc
doctrinam croceum ab albo, rem pretiosam,
à vili, donec 4. elementa ex vna re proueni¬
ant: & iterum 4. in vnum concurrant: quorum
radices sunt aqua, & ignis. apposita verò
sunt terra, & aer: vniuersa verò ex vno fiunt:
& rursus 4. vnum: 4. ergo ex vna re sic fiunt:
primò aqua, secundò oleum, tertiò ignis.
quartò terra. Ex istis 4. ita compositis & mun¬
dificatis, vt fluant sine fumo & combustio¬
ne, vt permaneant, ingrediantur, & commi¬
sceantur corporibus metallorum, fit Iccir
compositum.
Et nota, quòd terrae praeparatae quarta
pars, ignis verò vna sumenda, & cum ea mi¬
sce olei praedicti duas partes, & tere in pa¬
stam. Quidam dixerunt 7. partes terrae, alij 12.
& verum est, primum tamen melius. Alij di¬
xerunt, quod vna pars terrae tingit 20. Alij
quòd vna pars terrae dupli tingit duplum sui
septupli, & ita ostendit tibi pondera, compo¬
sitionem, & quod est melius, & quod est pri¬
us: fac quod volueris, regimen tamen vnum
est & operatio vna.
Postremò notandum, quinque esse neces¬
saria huic operi, id est, est corporum & spiri¬
tuum calcinatio, siue sublimatio sc. calcina¬
tae rei in aqua reductio fit per potentiam fi¬
mi, vel etiam per calorem ignis, & dicitur so¬
lutio 3. Est destillatio scilic. per alembicum
descen¬