1343
AD SARRATANT. 337
descensio, 4. est inceratio, scilicet rei siccae
coniungens vnguentum solutum quo no¬
strum perficitur magisterium: est pater
inirabilium, & nubes nubium, & ipsum di¬
sputat cum auro, & conclusit ei dicens: Di¬
sceptabis ne mecum? Ego sum dominus
lapis expectans ignem. Respondit Mer¬
curius, verum dicis, sed ego te genui, & ex¬
trahis originem ex me, & vna pars ex me vi¬
uificat multas de te: quia tu es auarus per
comparationem ad me. si quis enim vinxerit
me, fratri vel sorori meae viuet, & gaudet, &
ero sibi sufficiens, si viueret annos 100000.
& ego sum totus absconditus, sapientum &
muto omnia corpora in Lunam cum arsenico,
& postea in Solem cum sulphure, & in me
latet scientia. sublima ergo ipsum & erit fi¬
xus ac tinget decem partes Veneris. Item
nota, spiritus corpora ingredi non possunt
nisi purgata, & non ingrediuntur, nisi aqua
ducantur. Ideo dicit Dantius, praeparate
corpora & soluite ea ac ex illa aqua imbibite
spiritus ablutos: tunc ipsi spiritus submer¬
guntur in corporibus, & corpora in spiriti¬
bus: & sic figentur spiritus fixissima fixione.
vnde Rasis, conuertite corpora in aquam, &
illam aquam coniungite aeri, id est spiritui,
scilicet Mercurio, & ex illis duobus iterum
fac aquam, & ipsam terram, & factum est to¬
tum. Galienus dicit, praeparate corpora &
y