89
36 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
natu, implens denique eos omnium amore & beneuolentia, per¬
uehensque ita paulatim ad majus, etiam status culmen, ad ma¬
iorem indies inter populos autoritatem, ut quicquid dixerint
senserint, probauerint, tanquàm pretoris edictum, uel sanctio
aliqua imperatoria suscipiatur. Nec minus in principum eos
amorem induco, quibus ita charos reddo, ut prae omnibus
aditum apud illos non longiore expectatione fatigati mere¬
antur, habeant quantam uelint dicendi libertatem, extollendi
amicos, deprimendi inimicos, impetrandi quae optant, con¬
sequendi quae desyderant. Quos si indignari odioue aliquo
moueri contigerit, tantum possum cum ministris ipsorum, cum his
qui continue ipsis assistunt, quos tanto allicio suauitate blan¬
di tactus mei, tanto imbuo uigore meo, ut tam crebras de
his habeant commendationes, tales proferant laudes, quibus
reconciliati demum principes, in amorem eos & gratiam optimam
recipiant. Ipsos quoque inter se principes tantum alterum alteri prae¬
eminere faciam, ut qui quum maior mihi & frequentior fuerit
conuersatio, illi ego subijciam aliorum regna. & si non subijciam,
at maiori saltem apud omnes uenerationi iubeam esse, atque ter¬
rori. Quorum tandem quum ostenderim statum, uitam, mortemque
in manibus meis constare, nemo etiam non magis excelsas, glo¬
riosasque uires meas admirabitur. uidetis enim quantis presi¬
dijs muniunt ciuitates suas, quibus circundant muris, qui¬
bus sepiunt uallis & fossis, quam altas extruunt turres, quam ingen¬
tes & munitas, atque inaccessas condunt arces ad conseruati¬
onem defensionemque regni sui, ad propellendam uim, arcendosque
hostium impetus. Verum quas nulli enses & lanceae, nullae
adhibitae machinae, nulla armata acies, nullum robur exercitus,
nullus terror belli. Ego sine ullo impetu, sine ulllo tumultu,
placida tantum & leni manu mea occupabo, subijciam, inducamque
in eas hostes, eripiamque de propriorum dominorum potestate, quos
si uolam insuper extingui, uel ueneno, uel ferro, deleri quoque
prorsus cum stirpe eorum faciam, aut si maluero ipsosmet etiam in ma¬
nus hostium tradam. Sed piget tristiora hęc commemorare, refe¬
ramus si qua sunt iocundiora. Afferatis mihi hominem quam lon¬
go