89
38 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
sequatur. Commoueri uideo omnibus risum, quamquam digna non
minus haec admiratione quam risu, iudicio meo uideantur. Sed
audite aliud etiam risu dignius. noscis magnae esse estimati¬
onis & autoritatis eos, qui administrandis pręsunt cęnobijs,
curamque gerunt monachorum, masoris longe etiam qui antisti¬
tes sunt ciuitatum, gubernationemque sibi commissam habent po¬
pulorum, conducereque plurimum publice honestati, simul atque
utilitati, ut his doctissimi praeficiantur homines optimi atque
prudentissimi. Verum si mihi in animum uenerit, tantum uale¬
bo opera mea, ut qui nec literas syllabis, sciat coaptare. qui uel
coquinariam, uel libitinariam etiam artem semper exercuerit, con¬
stituatur amplissimi cuiusuis cęnobij pater & rector. Effici¬
am insuper quod magis est, ut qui ad nihil aliud quam uel ad con¬
cinnandas lampades, uel ad pulsanda tintinabula idoneus
fuerit, clarissimę alicuius ac maximae ciuitatis presulatum asse¬
quatur, deferantque proinde ei omnes, supplicent, manus oscu¬
lentur, inclinent se, ac genu flectant. Quid his amplius que¬
ritis? quid his majus expectatis? quid restat iam nisi ut pugnan¬
tia aduersus naturam, miracula aliqua de me proferam, ut mu¬
torum linguas dicam me absoluisse, ut caecis uisum, claudis
gressum, mortuis uitam restituisse affirmem. Quod ex me ne¬
mo unquam audiuisse ulli narrabit. nam ut memini me ante pro¬
testatum fuisse, non capior ego mentitis laudibus. non fal¬
sis ego preconijs delector, nihil ego quod non oculis ipsis
uideri, quod non manibus ipsis tangi possit, de me predica¬
bo. Quae si tanta sunt, quanta iam satis super supraque demon¬
straui. Audebit ne Sol intellecta iam tanta rerum maiestate?
audebit ne uires unquàm suas meis conferre? audebit ne de
palma unquàm mecum contendere? De terra nihil dico, cu¬
ius tacitam iam dudum uictoriae meae approbationem ex
uultu uel ipso percipio. Sed exurgat Sol, exurgat, & si quid
quod mihi opponat, habet, rogo ne quicquàm praetereat.
Exurgat age cum radiantibus commis suis, & proferat in me¬
dium, si quod illi fortasse superest, quo gloriam meam de¬
prime