89
42 MAPHEI VEGII DE FOELICITATE
queris uanos errores mortalium, ego uero integritatem tantum, iu¬
dicijque ueri lucem secutus, ago contentus ac letus sorte mea.
neque adscribo mihi ad calamitatem, quod desudem quotidie naui¬
gando & defatiger. Neque ob hoc arbitror quenquam horum qui
mecum simul ultimas sedes colunt, me esse beatiorem, non
ipsos iudices Minoem, Rodomantum & Aeacum, quamquam magna
omnes emineant potestate. non ipsum Ditem, quanquam sceptro
potens sit ipse, atque regna ista moderetur. Sunt nanque & illis
sui labores, suaeque molestiae, & maiores forte, quo & maio¬
re regiminis sarcina premuntur. PALI. Potes de te tibi Cha¬
ron persuadere unt libet, mihi uero de me nunquam persuadere pote¬
ris, quin ars mea sine ulla comparatione, caeteras laboribus
& periculis excedat. quod liquido tibi probarem, nisi quod
uereor tedio te afficere, & fortasse longior narratio nostra.
CHA. Immo summa me afficiet recreatione, nam & delectat
me tecum sermocinari, & nauigantibus etiam magnam animo¬
rum refocillationem afferre solent huiuscemodi confabulationes.
PAL. Quando igitur non est tibi iniucundum, prosequar su¬
scepti sermonis nostri rationem. ut intelligamus non esse duri¬
orem ullam quam nauarchorum sortem, quod non difficile persua¬
sum ibo tibi, si animaduertas, quos ęstus & frigora tolerare
eos, quos perhorrescere tonitrus & fulgura, quibus perfundi im¬
bribus, qua uentorum rabie agitari quotidie necesse sit. si cogno¬
scas quotiens torqueri eos fame & siti, quotiens calore etiam
teterrimo consumi contingat. Si attendas habitationem eorum
instar carceris, supellectilem, uel nullam, uel sordidissimam,
strata dura, indumenta spurca, incommoditatem rerum omnium
noctes insomnes, & sub diuo semper, ac inquietas. Taceo per¬
petuum quasi quoddam eorum exilium, quos patriae exor¬
res, profugos, uagos, palantes, ignaros, quietis priuatos, omnium
quo nihil est in uita dulcius, coniugij sobolisque fructu, ac iu¬
cunditate. Quis non abiectissimos longeque omnium mortalium
miserrimos esse iudicabit? prętereo scillam, caribdim, syrtes
symphlegades, tot infesta nauigantibus maris pericula. Omit¬
to tempestates, quibus nec uisu quicquam est tristius, nec horri¬
bilius,