44
MAPHEI
VEGII
DE
FOELICITATE
quando
etiam
uitae
meae
finem
inueni,
excussus
&
ipse
pari¬
ter
atque
iactatus
inter
undas,
&
quod
deerat
insuper
ferro
post¬
ea
obtruncatus,
exquo
nec
tantum
mihi
timui,
quam
Aenaeae
meo,
ne
tantis
undis
surgentibus,
spoliata
magistro
nauis
deficeret.
Haeccine
igitur
nautarum
sors
illa
fausta,
foelix
ac
per¬
beata,
haeccine
eorum
deliciae,
opes,
tranquillitates.
sic
illis
uiuitur,
sic
moritur,
ij
nunc
&
aliorum
defende
studia
&
artes
contendeque
si
libet,
maiorem
esse
etiam
eorum
miseriam
&
cala¬
mitatem,
qui
patrias
incolentes
suas,
uxorum
ac
filiorum
societate
beati,
quiescunt,
gaudent,
ludunt,
ditantur,
amicitias
colunt,
exercentur
commode,
habitant
magnifice,
uestiuntur
culte,
cu¬
bant
molliter,
iucundos
semper
ac
geniales
suos
agunt
di¬
es.
Adde
qui
in
urbibus
optimates
&
primarij,
magnam
sibi
uendicant
autoritatem,
habenturque
summo
in
precio
atque
ho¬
nore,
qui
ius
dicunt,
qui
causas
agunt
aliorum,
qui
fasces
ge¬
runt,
qui
ducunt
exercitus,
qui
uel
assistunt
principibus,
uel
principes
ipsi
magni,
illustresque
sunt,
quibus
neque
optabili¬
us
quicquam
in
uita
esse
uideo,
neque
beatius.
CHARON,
Falleris
longe
Palinure,
nam
quos
beatiores
esse
arbitraris,
miseriores
illi
sunt,
sine
ulla
dubitatione.
Neque
uero
negaue¬
rim
nautarum
sortem
subiectam
esse
magnis
malis,
sed
ita
sub¬
iectam,
ut
comparatione
aliarum
quam
maioribus
etiam
grauantur
incommodis
minus
certe
misera
esse
iudicanda
sit.
Quid
enim
tristius
ut
ad
tuos
ueniam,
qui
patrias
suas
colunt?
Quid
mi¬
serabilius,
quam
domi
suae
agere,
&
ita
agere,
ut
iucondiorem
ali¬
quando
quam
uitam,
mortem
optes?
Quae
ulla
maior
calamitas,
quam
circundari
urbem
hostibus,
ingruere
bellum,
uolitare
te¬
la,
stringi
enses,
perfodi
muros,
fremere
tormentis
saxa,
dirui¬
domos,
tremefieri
&
concuti
quenque,
fame
sitique
omnia
defice¬
re,
corrumpi
aerem,
occupari
moenia,
spoliari
templa,
diripi
patrimonia,
publicari
bona,
incendia
parari,
malos
exultare,
bonos
torqueri,
affici
conuicijs,
expelli
domibus,
uulnerari
carcerari,
relegari,
deportari,
trucidari,
filios
ante
parentum
ora¬
uim
pati,
uxores
stuprari,
gnatas?
Videntur
an
haec
tibi
ma¬
la
Palinure,
&
an
his
quae
tu
meministi,
ulla
ex
parte
com¬
paran