ET
MISERIA,
DIALOGVS.
45
paranda?
PAL.
Quàmuera
narras
o
Charon,
quam
nunc
uel
au¬
diens
ista
perhorresco,
uenit
enim
mihi
in
mentem
grauis
&
de¬
ploranda
patriae
meae
desolatio.
Troiae
inquàm
tam
praepoten¬
tis
olim
atque
prędiuitis,
cuius
euersione
nihil
credo
referri
posse
crudelius
autem
lachrymabilius,
tantaque
fuit
calamita¬
tis
eius
magnitudo,
ut
longe
plura
etiam
ac
tristiora
quam
tu
su¬
pra
memoraueris,
sibi
contigerint.
quae
si
uelis,
omnia
tibi
ut
rem
certius
agnoscas,
explicabo.
CHA.
Haud
opus
est
Palinu¬
re,
quoniam
&
tempus
non
patitur.
&
ego
haec
omnina
non
se¬
cus
ac
tum.
nota
atque
comperta
habeo,
nam
ea
mihi
renunciaue¬
runt,
ut
quaeque
ad
me
aduentabant
animae,
ex
illo
bello
profe¬
ctae,
nihil
certe
ut
uere
tu
dixisti,
peruenit
ad
aures
meas,
cru¬
delius
aut
lachrymabilius.
PALI.
Faxo
ut
iubes,
sed
aduer¬
tas
Charon,
grauissima
licet
haec
sint,
rariora
tamen
contingere,
quam
ea
nautarum
quae
supra
exposui.
CHA.
Referam
ergo
alia
frequentiora,
&
ex
ipsis
quidem
met
ciuitatibus,
quarum
rela¬
tio
augebit
etiam
eorum
miseriam.
Vade
oro,
&
per
ciuita¬
tum
plateas
porticusque
discurre,
quid
aliud
offendes
quam
ob¬
latrantium
maledicta,
insimulationes
pestilentissimas,
opti¬
mi
cuiusque
dilacerationem?
Quod
nisi
exploratorum
insidias,
in
uidentiumque
uenena,
diuerte
mox
gressum,
&
artificum,
mer¬
catorumque
tabernas
ac
conuentus
pete,
quid
aliud
deprehen¬
des
quam
sermonum
nebulas,
fucos,
mendacia,
deceptionesque
ma¬
nifestas?
Transfer
dehinc
te
in
fora
publica,
sedesque
iudiciari¬
as.
quid
aliud
audies,
quam
undique
omnia
magno
strepitu
ac
cla¬
more
misceri?
quid
intelliges
aliud,
quam
cedes
hominum,
compi¬
lationes,
furta,
grassationes,
conspirationes,
proditiones?
Quae
alia
occurrent
ibi
nisi
litigatorum
iurgia
&
contentiones,
testi¬
um
peierationes,
causidicorum
praeuaricationes,
iudicum
corru¬
ptiones,
praesidum
ambitiones
ac
rapinae?
Quos
ibi
alios
obui¬
am
tibi
habebis,
quam
exultantes
improbos,
lugentes
bonos.
oppressas
uiduas,
proculcatos
pupillos,
egentes
prostratos?
At
tolle
postea
altius
oculos,
&
curias
principum
perscrutare,
quam
non
uidebis
ibi
assentatorum
exaltationem,
speculatorum
accepti¬
onem,
militum
audaciam,
foeneratorum
uoracitatem,
questorum
im¬
F
iij
probi