89
16 MAPHEI VEGII DE FOELICITATE
diminutionem, a quibus priuatos saltem homines liberos esse con¬
stat, qui & diligentius patrimoniola sua ipsi per se curare, &
attentius omnia intueri possunt. Dicamus uero curas & la¬
bores quos in administrandis tantis opibus, gubernandoque
tanto potentatum, tolerare eos oportet, quorum fortiores quam
Herculis humeros esse necesse est, ad sustinendam tantam
molem, plures etiam quam Argi oculos ad tantam rerum ua¬
rietatem, puidendam atque distribuendam. Plura quoque quam lani aut
Verumni capita ad intelligenda, examinandaque tot ac tanta,
quum hostium, tum populorum suorum, quae illis negocia de¬
feruntur, quae tanta animi uis quam non debilitetur, quae tanta solidi¬
tas quae non concuciatur, quam tanta promptitudo quae non remit
tatur? Cuius est tanta ualitudo, tantum robur, qui se tam ua¬
sto curarum ponderi parem audeat polliceri? Cuius est adeo
aequabilis & moderatus animus, adeo perseuerans, qui tam
multis, tamque continuis laboribus non defatigari, non quassa¬
ri unquam atque infringi possit? Omittamus mortales, de nobis
tantum, qui hic ultima loca colimus, loquamur. Vtrum putas Pali¬
nure beatiorem esse, uel me qui pauperrimus sum omnium, qui ni¬
hil praeter hanc quam cernis, pusillam lintrem possideo, uel
Plutonem tam lati tanque immensi regni tyrannum? Intelligo
& si taceas, quale de hoc sis iudicium prolaturus. sed crede mi¬
hi, minim e meum cum suo statum commutarem. PA. Qua¬
re? CHA. Quia letus ago, & summa cum animi quiete, ne¬
que ullius rei curam gero, nisi transuehi hasce huc descenden¬
tes animas, & conseruandi incolumem hanc phaselum meam,
in qua dicam tibi quicquid est quod me grauet. Cum enim pro¬
pter uetustatem fatiscat aliquando rimis, curare me oportet,
ut restituatur integritati suae. quare eam consuo saepius &
obstruo, si quid rimarum est. Nec omnis cura mea est hic omnis
labor. At Pluto cum tantis diuitijs suis, ac regno tanto, nun
quam letatur, nunquam quiescit. Tot curis carpitur, quot repletur
hic umbris locus, implicatum semper habet ubique animum, hinc
fertur, illinc rapitur, omnibus intentus locis, omnibus occupatus mini¬
stris, huic mandat, illum terret. Alios acciri iubet, moetum il¬
li