89
ET MISERIA, DIALOGVS. 55
ris & gloriae extorsio magis, quam exhibitio. At uero dulcior¬
is est, qui priuatos homines ab amicis & beneuolis honor exhi¬
betur, propter aliquod egregium eorum facinus, aut excellen¬
tem uirtutem. uera ista gloria, uerus iste honor, ac dignus qui¬
dem, quo & diuina numina capiantur. PALI. Nullam ergo ui¬
deo causam, cur tantopere imperia desyderentur, desyderataque
conseruentur, nisi quod habendi cupido, qua tantum trahitur huma¬
num genus, in his maxime expletur, quo enim quisque plus auri,
agrorum & aedificiorum, opidorum acquirere possit, nullo par¬
cit labori, quantocunque uis magno & intolerabili. neque ullus
est tam amarus labor, quin propter quęstum & maiorem rerum
cumulationem dulcescat. Itaque quum tyranni super omnes plus
possideant, supra omnes etiam beatiores uidentur, licet cętera eis
tristia sintatque acerba. CHA. Neque istud quidem affert ullam be¬
atitudinem, nam in primis non efficit diuitem maior abundan¬
tia, sed minor cupiditas. Qui enim paruo contentus, id tantum cu¬
pit quod necessitat, uitae sufficiat. is abunde est locuplex, pro¬
pter honestum quod facilius potest implere desyderium, quod
cum & impleuerit, liberatus est etiam ab omni qua alij rapi¬
untur habendi anxietate. Qui uero quantumlibet diues plura
concupiscit, pluribus indiget, quia perseuerante acquirendi in¬
sacietate, efficitur minus uoti sui compos. Quo enim magis cre¬
scit multarum rerum possessio, magis etiam cupiditas, neque finem
unquam habet uorago illa cupiditatis. Deinde non est iudicandus
quisquam uel locuplex multitudine, uel pauper paucitate diuiti¬
arum, sed uel rerum magis implemento, uel necessitate. Nam si¬
multitudinem excedunt sumptus, quom potestis credi diues
qui minus habet quam necesse sit? Quare cum necessitatem saepi¬
us magnam patiantur, qui tantam imperij molem administrant,
indigentiores etiam putandi sunt priuatis hominbus, quibus li¬
cet tenues sint opes, at necessitatibus saltem suis, uel pares
uel superiores. Taceamus graues quas quotidie expilationes
& rapinas perferunt a quęstoribus suis, & ab his maxime, quo¬
rum fidei magis credunt, qui quo maiora etiam nacti sunt
imperia, eo maiora utique furta, maioremque proinde rerum suarum
dimi