64.
MAPHEI
VEGII
DE
FOELICITATE
ptatibus,
qui
humanioribus,
sanctioribusque
deditus
studijs
con¬
temnat
omnia,
contemnensque
omnia
possideat.
Nam
possidere
omnia
is
uidetur,
non
qui
omnibus
abundet,
sed
cui
nihil
defici¬
at.
Porro
nihil
deficit,
qui
nihil
concupiscit,
concupiscens
au¬
tem
nihil,
contemnit
omnia,
contemnensque
ita
id,
assequitur
quod
desyderat,
desyderio
uero
suo
frui,
ea
demum
uera
&
sola
beatitudo,
bonorumque
omnium
plenitudo
est.
PA.
Hi
ergo
cum
nihil
male
egerint,
poenarum
etiam
nihil
patiuntur.
CHA.
Nihil
prorsus,
immo
propter
transactam
bene
uitam,
meri¬
tum
magnum
assequuntur.
PAL.
Quid?
CHA.
Vel
coeli
fiunt
incolae,
communicantque
aeternum
coelestibus
illis
bonis.
uel
si
huc
descendunt,
mittuntur
ad
Elisium,
qui
locus
est
qui
etis,
ac
deliciarum,
ubi
sedes
fortunatae,
campi
aprici,
leti,
omi¬
umque
omnino
poenarum
expertes.
PA.
Osi
mihi
ad
mor¬
tales
redire
aliquando
contingeret,
inclamarem
quam
alta
possem
uoce,
admonerem
pro
suo
quenquam
officio
&
dignitate,
accu¬
sarem
tantam
laborum
frustrationem,
tantam
curarum
uani¬
tatem,
tot
corruptas
opiniones,
puersaque
iudicia,
sed
quam
maxi¬
me
increparem.
qui
uel
magistratu
quopiam
magno,
uel
im¬
perio,
caeteros
antecedunt.
Ostenderem
tanta
quae
antea
igno¬
rabam,
sed
te
docente
nunc
intelligo
mala
eorum
grauissima
dictuque
horribilia.
Reuocarem
omnes
a
uitijs,
ab
inferendis
iniurijs,
a
molliore
uictu,
a
superflua
coaceruandarum
rerum
cura,
incenderem
desyderio
uirtutis;
laudarem
innocentiam,
predicarem
frugalitatem,
exhortarer
cunctos
ad
bene,
gra¬
uiter,
castigateque
uiuendum,
ad
se
cognoscendum,
ad
contemnen
dum
tot
caduca,
&
in
somnij
cuiusdam
uel
umbrae
magis
similia
mundi
bona,
inuitarem
ad
honestas
artes,
ad
ingenu¬
as
exercitationes,
ad
studia
literarum,
ad
spem
ac
contemplationem
diuine
bonitatis.
CHA.
Et
recte
sane,
sed
uides
ne
te
ripam
atti¬
gisse?
egredere
iam.
PA.
Et
iam
egressus
sum,
ad
iudices
eo,
placidam
opto
tibi
semper
nauigationem.
Salue
o
Charon,
&
ua¬
le.
CHA.
Et
ego
ad
reliquas
umbras
redeo,
placidos
opto¬
tibi
semper
iudices.
Salue
o
Palinure
&
uale.
Dialogi
Maphei
Vegij
inter
Charontem
&
Palinurm,
Finis.