89
66 LVCIANI CHARON,
conscriberem, non de nihilo tua dominatio mihi occurrit, quam
non me fugit literatissimorum uirorum esse amantissimam, & qui
ad bonos mores & ad humanae uitae instituta spectant, eos
sermones cum summa auiditate & legere & audire solere.
Hunc igitur dialogum, quem tuo dedicaui obsequio, uti qua
me soles, ea cum benignitate suscipias rogo, quem quidem
cum legeris, nimirum & proculdubio lętaberis. Sed opus est
attentione, quoniam Mercurius iam loquitur cum Charonte.
DIALOGI ARGVMENTVM.
DAEMON ille nomine Charon, qui (ut poëtae aiunt) per
Acheronta flumen animas mortuorum transfert ad infe¬
ros, cupiens res hominum atque actus cognoscere, exorata à Plu¬
tone unius diei uenia, uiuentium regionem ascendit, atque in pri¬
mis cum uidisset quendam ab amico uocatum ad coenam, seque itu¬
rum illi pollicitum, repentino imbricis ictu humi mortuum ce¬
cidisse, uehementer adrisit. Ei ridenti Mercurius louis iussu,
ex negocio missus obuiat, suique risus causam rogat, sic inqui¬
ens, Quid rides o Charon?
LVCIANI CHA¬
RON, ALAMANO RHINVCCINO FLO¬
RENTINO INTERPRETE.
Interloquutores, Mercurius & Charon. MERCVR.
QVid rides o Charon? & quid apud superos
relicta cymba uenisti, qui non sis solitus
intueri lucem? CHA. Ego quidem o Mercu¬
ri, iam diu optaui res hominum actusque co¬
gnoscere, & uidere. qui quum è uita dece¬
dunt, tanto cum dolore moerent. nam sine lachry¬
mis atque moerore apud nos nauigat nemo. Itaque à Plutone
exorata uenia unius dumtaxat diei, ceu Thessalus ille adole¬
scens, omisso paululum officio nauigandi, hanc lucem ascendi. Qua
in re hunc tuum occursum duco mihi commodissimum, nam cum res
humanas probè teneas, eas mihi ut ostendas uelim. MER.
Non