89
RHINVCCINO FLORENT. INTERP. 71
dis in Persas transtulit imperium, & deuictis Assyrijs, Babylo¬
nem redegit in deditionem suam, & nunc Lidiam tendit, Croe¬
so bellum illaturus, ut eius regno potiatur. CHA. Vbi nam
Croesus ille? MER. Illic fige intuitum, uides ne arcem triplici mu¬
ro cinctam? CHA. Video. MER. Sardis illa est regni caput.
Item ille est Croesus, qui aureo recubans strato, uerba facit
cum Solone Atheniensium philosopho? CHA. Quidnam in¬
ter se confabulantur? MER. Audire nunc cupis. CHA. Quid
ni? MER. Audiamus igitur. CROESVS, Attice hospes, diui¬
tias uidisti ac thesauros meos, & quantum argenti, aurique de¬
secati, & quamplures me sequantur opes. cedo, ex cunctis mor¬
talibus noscis quempiam, quem in felicitate prae me haberi ex
stimes? CHA. Quid respondebit Solon? MER. Nihil humi¬
le, nihilque abiectum, quod ipse audiendo percipies. SOLON.
Quos in uita noui, eorum duco esse felicissimos, Cleobin
& Bitonem, sacerdotis agricolae filios, qui matrem currum impo¬
sitam, cum iumenta tardarent, iugum collo subeundo lunonis
phanum usque perduxerunt. CROESVS. Hoc sibi habeant pacto
priores istas felicitatis partes. At cui attribuis secundas? SO¬
LON. Thelo Atheniensi, qui quoad uixit, recte & probe uixit.
& ad postremum pro patria mortem subire non formidauit.
CROE. Igitur non uideor tibi quoquo pacto dici beatus? SO.
Haud quidem, nam nisi ad finem quis ueniat uitae, non po¬
test recte dici beatus meo iudicio, quippe in morte rectum
beatitatis existit argumentum. CHA. Perpulchre Solon ac no¬
stri memor, qui ante ipsam nauigationem non censet rectum
de hominis felicitate posse dari iudicium. Verum quos Croe¬
sus delegat, qui sunt, quidue insuper secum ferunt? MER.
Aureos lateres Apollini Pythio Croesus oblatum mittit ora¬
culi gratia, quo nimirum peribit, nam supra modum auruspices
sequitur & ariolos. CHA. Est ne illud aurum, quod suo splen¬
dore mortales (ut audio) faciunt tanti? id nunc primum ui¬
di. MER. Illud est o Charon, pro quo indesinenter certatur
inter homines. CHA. Equidem non uideo quid in se conti¬
neat boni, nisi hoc solum, quod serentibus graue sit onus. MER.
Bella