89
72 LVCIANI CHARON,
Bella, insidiae, furta, cędes, periuria, peculatus, sacrilegia, na¬
uigationes, seruitia, pro illo enixe fiunt. CHA. Illud habere
uel non parum profecto refert. Nam cum descendunt ad
nos, praeter obolum, quem pro portorio à singulis colligo,
prius quàm nauim ingrediantur, afferunt nihil. MER. Pro
illo sanè eo insaniunt, quod è terrae uisceribus ceum plumbum
effodiunt. CHA. Extremam quandam de mortalibus mihi
narras insaniam, qui pro re graui, pallidaque tot labores ac peri¬
cula subeunt. MERCV. At Solon ille, nec aurum quęrit, &
qui quaerunt, eos aspernatur. CHA. Et ille solus certe sapit,
quod paulo post ex ipso Croeso patebit. qui auro fidens, au¬
ri gratia peribit, nam simul cum regno in manum Cyri ui¬
uus perueniet, qua uictoria Cyrus elatus, quam primum & ipse
humanae fragilitatis dabit exemplum, quia per insidias ab
hostibus capietur, eiusque caput utre humano sanguine ple¬
no, per opprobrium includetur. Sed quis nam est ille, chlamy¬
dem purpuratus, & caput diademate cinctus, cui coquus ex¬
enterato pisce anulum reddidit? MER. Policrates, Samio¬
rum tyrannus, qui supra cunctos mortales se putat esse feli¬
cem. A qua deceptus opinione, mox & quamprimum se cogno¬
scet, nam per Menandrum seruum hosti tradetur, crucique affi¬
getur. & huiusmodi sanè ludos absque intercapedine dat Clo¬
tho nostra mortalibus. CHA. O generosa Clotho ut trun¬
cas, trunca horum ceruices, & crucifige, ut discant mortales, quo
magis extolluntur, eo maiori casu seruituros. O capita ridi¬
cula, & tunc uel maxime, cum eos nisi nudos cymbam ingre¬
di non permisero, sed uestem, tiaram, stratum aureum humi
dimittere iussero. MER. Qui mare nauigant, qui bella ge¬
runt, qui iura dicunt, qui agros colunt, qui cum foenore mu¬
tuant, qui quoque mendicant, eos nisi nudos non admittes?
CHA. Nudos, immo rerum omnium nudissimos. Nunc sa¬
uideo uitam mortalium turbinibus uarijs, uarijsque errori¬
bus plenam esse, ac resertam, eorumque urbes apium alueari¬
bus similes, in quibus singuli suum habent aculeum, quo
ceu