89
RHINVCCINO FLORENT. INTERP. 77.
omnium ipsorum curialium impiorum usus. CHA. Vnum
abs te etiam scire uelim, quod cum ostenderis, satissactum
mihi esse accumulate dicam. MER. Quid illud? CHA. Quid
nam est illud quod appellant cadauerum apothecas? MER.
Apothecas appellant monumenta, tumbas pariter & sepul¬
chra. Quippe aggeres illi, ubi cernis statuas ac pyramides in
suburbijs structas, sunt mortuorum hospitia, & cadauerum
horrea, siue simulacra. CHA. Ad quid illa coronant saxa, eaque
unguento liniunt, & ante tumulum pyras struentes, coenas
adolent sumptuosas, uinum effundendo ac mellicratum?
MER. Mortuorum gratia ijs rebus inseruiunt. Sed quid haec illis
prosint non uideo, nisi fortasse putent mortuorum umbras odo¬
rem uictimae, ac fumum libare, & de fouea bibere mellicratum.
CHA. Illos bibere aut manducare, aut uiuentium officia age¬
re, quorum capita sunt sicca, ac perarida, est extrema demen¬
tia putare, cum sepultus à sepulchro differat nihil, & omnes
pari gradu apud inferos habeantur. Sanè Pyrrhus & Vlys¬
ses, Agamemnon & Thersites, Aiax praeterea & Achilles,
teste cadauere magis sunt aridi, quàm in pratis foenum aesta¬
tis tempore medio. MER. Homerus profecto magis tibi no¬
tus est quàm putaram. At prospicis quod apud Sigeum appa¬
ret, illud est Achillis sepulchrum. è conspectu uero alterum
est Aiacis apud Rhetum. CHA. Parua quidem illa sunt, cę¬
terum ex quo coepisti, ostende mihi urbes eas, quas audio
longe insignes, Niniuen, Sardinapolim, Babyloniam, Mice¬
nas, Cleonas, & ipsum Ilion, Homeri poëmate commenda¬
tum. Equidem memini toto illius belli decennio animas he¬
roum transuexisse, eo frequens quod sentinam siccare, nec¬
dum quiescere non fuit ocium. MER. Niniue omnino pe¬
rijt, nec eius ulla extant uestigia. Babylon ea est, quam cernis,
turribus ornatam, ac ingenti murorum ambitu munitam.
Ea quo nam extiterit loco, paulopost etiam ambigetur. Ilion iacet
igne crematum, de quo probe dici potest. Illae quondam
fuere felices, nunc penitus solo aequatae. Quippe o Charon.
K iij urbes