89
76 LVCIANI CHARON,
citus cum murmure uehit? MER. Illum, crede, mortales
aiunt magni Europae regis insignem sigilliferum esse, qui gra¬
ue iugum, & suis uiribus impar, rerum regi consulendarum
omnium frustra proprio conatur submittere collo. CHA.
Heu miserum illum, qui poenas Acherontis nigri uincere
cum proprio uiuus infando scelere certat. Sed mihi iam fas
est illorum conditionem scrutari, quos ueluti umbras silen¬
tes uiuo in lumine cerno, hoc illud properanter age. MER.
Vbi nam cernis? CHAR. Illic ex obliquo fige intuitum.
MER. Habeo, curiales sunt, qua pro re longiore opus esset
sermone quàm dudum. CHA. Quàmobrem? MER. Ea
propter, quod simulata uirtus maiori indiget diffinitione, quam
occultatum scelus. CHA. Nescio hercle quid sibi uult hic
obscurus sermo. MER. Rem omnem, si libet, seriose audi¬
es, & uitam, & mores eorum cognosces, & qualis illorum
futurus è uita erit fortunatus exitus. CHA. Aures arrigo.
MER. Hi ambitiosi, deorum uera religione spreta, primum
suis perdite, demum alijs opibus improbe consumptis, par¬
tam alieno labore gratiam undique sibi uendicant. Altos cae¬
ca stoliditate contenunt, medios sacrilegos temeritate asper¬
nantur, & humiles suo admodum studioso fastu deprimunt.
Etsi minimis uix sufficiant, quàm tamen magna impuden¬
ter audent ij dolis atque quodam conficto, ueluti uulpecularum
more humilis conditionis, & munimentis ruinae immemo¬
res ad publicum aerarium ministrandum, cuius rei contagi¬
osae inexperti impares conscenderunt. CHA. Quid tum?
MER. Sile si potes. CHA. Possum equidem. MER. Hi cum
omnibus uulpinam simulantes amicitiam, mutuo lethali¬
ter aemulantur odio, suis technis & fraudibus incautas sibi
insidias parant, & proprijs tandem exigentibus culpis curi
alium quotidiano more proditoris fores postridie ultro tun¬
dent, & cruentis cerebri faucibus sese semineces deglutien¬
dos dabunt. CHA. Ha ha ha, quàm magnum risum suo casu
praecipiti nostris Stygijs curiales dabunt. MERCV. Sic est
omnum