633
PRAEFATIO. 7
recentiorum de chymia scripta, & no¬
minatim Stephani cuiusdam philoso¬
phi: item liber inscriptus de mutatio¬
ne metallorum, quae uulgò chymia di¬
cuntur, siue arcymia. Auicennae etiam
de alchymia ad Assem philosophum li¬
ber habetur. Geber nepos nescio cui¬
us magni Mahumethis, qui ueluti dux
& princeps huius scientiae celebratur,
qua uixerit aetate non facile dixerim.
Quanquam non illum primum huius
artis inuentorem, sed illustratorem fuisse
existimo. Hic in opere quod summae
perfectionis inscribitur, de destillatio¬
ne in genere multa pulchrè disserens,
uarios destillandi modos ferè omnib.
notos esse scribit, nimirum ut uetus
quoddam suo etiam seculo, non re¬
cens quoddam inuentum. Recentio¬
res quidam non solum Alberti Magni,
& diui Thomae, & Rhazae ac Auicen¬
nae medicorum Arabum, sed etiam Ari¬
stotelis, Platonis & Salomonis de al¬
chymia scripta, aut certè mentionem
A4