633
8 AD LECTOREM
eius ab ipsis factam, referunt. quibus
ego paru adhibeo fidei, non quod hoc
studium recentius putem, sed certe phi¬
losophis istis aut ignotum aut nusqam
memoratum. Sunt qui omnia poëtarum
figmenta, & pręcipue illud de uellere
aureo ab Argonautis quęsito, ad chry¬
sopoeiam seu artem de mutatione metal¬
lorum argutè interpretentur. Alij etiam
altius ascendunt, & primos statim à con¬
dito mundo homines eius authores fa¬
ciunt. Sunt qui simpliciter antiquissi¬
mam faciant, deque primis inuentoribus
nihil certum haberi asserant. Patauij
in Italia nostro seculo repertum est mo¬
numentum uetustissimum, nempe ur¬
nafictilis, cum inscriptione huius hexa¬
stichi:
"Plutoni sacrum munus ne attingite fures,
Ignotum est vobis hoc quod in vrna latet.
Nanque elementa graui clausit digesta labore
Vase sub hoc modico Maximus Olibius.
Adsit foecundo custos sibi copia cornu,
Ne pretium tanti depereat laticis."
Intra