633
34 EVONYMI
phuram, id genus alia, nodulo ligata
summo naso impingunt, ut per has ma¬
terias transmissus liquor odoris suaui¬
tatem contrahat, Idem.
Dubitatio. Si ignis cuncta calefa¬
cit siccatque, omnes aquae quae destillati¬
one habentur, calidae ac siccae esse debe¬
rent. Nec repugnat substantia, quod aquea¬
sit. talis enim cu sit aqua ardens, & uri¬
tur, & corpora humana egregiè excale¬
facit ac siccat. Rursus aquae omnes fri¬
gidae sunt ac humidae, uincente substan¬
tia. At neutrum semper uerum est: Imò
liquae ex his similiores sunt his à quib.
excipiuntur, ut rosacea, odore, sapore,
uiribus. Vrceus aquę plantaginis fluen¬
tem undequaque sanguinem sistere potest.
Non idem facit lactucae aqua, etsi sit frigi¬
dior. Quidam nuper dum memoriam auge¬
re niteretur melissam triduo albo uino
infudit, inde leuiter expresso uino,
quam destillando collegit, cuius potu me¬
moriam recuperare uisus est. sed cum
calidi esset iecoris, bonam ualetudinem
penè