633
THESAVRVS. 35
penè funditus euertit. Atqui hic mos
est à philosophis uocatus, stellas coelo
infigere.
Quaeri igitur solet an aquę hae proprias
uires retineant. Diximus olim dum de ma¬
lo medendi usu loqueremur, nullas esse
uires, quod odore & sapore destituantur.
Absinthij enim aqua nec absinthium re¬
dolet, nec amara est: imò quod mirum
est, subdulcis. Ardens tamen aqua (ut ro¬
saceam praeteream) fidem facit inesse uim
quis. Nam si talem ob ignem esse dicas, quid
est quod nulla aliarum talis sit? Nam haec egre¬
giè calefacit, siccat, penetrat, acutum olet
ardet. Itaque uires aquis iam inesse certum
est, sed nec omnibus, nec aequas. Quae¬
cunque enim res tenuem substantiam ha¬
bent frigidaeque iunctam, aquam emittunt
sibi non absimilem, ut rosa. Quae uerò te¬
nuem & calidam, similem sed urentem
mittunt, ut uinum & metallicorum quę¬
dam. Quae crassam & calidam, dissimi¬
lem & prauam, ut absinthium. Quae
crassam ac frigidam, dissimilem sed non
C2