633
36 EVONYMI
prauam, ut cucurbitae. Iuxta hanc rati¬
onem uires aquarum, quae leui excipi¬
untur igne, facile perdisces. Nam quae
uehementi igne indigent, omnes siccant
uehementer, plerunque etiam excalefa¬
ciunt, Haec Cardanus.
Sed diligentius haec mihi consideran¬
da uidentur. Primum enim quod absin¬
thij aquam amaram esse negat, uerum est
si ut uulgus pharmacopolarum solet, ne¬
gligenter & in alembicis plumbeis de¬
stilletur. In balneo Mariae destillato,
dorem saporemque deesse non puto.
truque efficacissimè obtinebit, et haec et
quaeuis alia planta odore saporeque ali¬
quo praedita, si arida prius per dies pau¬
cos uino maceretur, deinde in balneo
Mariae, aut per cineres leniter destille¬
tur, ut infra docebo amplius. Iam cum
quaedam odoris sui magna abundent
copia, eaque tam efficaci, ut longo tem¬
pore non expiret, nimirum quoniam uis
illa odoris in totam earum substantiam
ex aequo digesta est, nihil mirum in ijs¬
dem