633
44 EVONYMI
partibus refrigerandis praecipuè, uisce¬
ribus, fronti, teporibus, brachialibus,
tumoribus inflammatis. Validè exic¬
cantibus ad abluenda ulcera chirurgi
utuntur. Communissimus uerò usus lon¬
go iam tempore obtinuit in admixtio¬
ne serapiorum quae propinantur, & ad
zulapia siue iuleb, praecipuè de rosis &
uiolis. Sunt qui propter solam odoris
gratiam diuersorum generum liquores,
& olea conficiant. Aqua ardente
tuntur etiam uitrarij encaustae. Aqua
forti, ut uocant, aurifices. De chymisti¬
cis usibus ad metallorum mutationem,
& ad colores ac pigmenta diuersa: nec
non ad uenena, ut occidantur anima¬
lia noxia, hîc locus dicendi non est.
Raymundus Lullus ardentis aquae etiam
in bellis sub ipsos conflictus usum esse
scribit mirabilem, ad excitandos con¬
firmandosque militum animos. Sed de
usibus aquae ardentis suo loco ampli¬
us dicam. Quinetiam in bonae & sa¬
lubris aquae inopia, ut quae solae suppe¬
tunt,