633
THESAVRVS. 45
tunt, salsae, corruptae & insalubres
quae, potui idoneae fiant, necessaria fue¬
rit destillandi ars. Poterit autem in ma¬
gno lebete, cui magnum altumque sit
perculum rostratum, aqua dulcis à sal¬
sa separari.
FORMA PVRGANDI
quas turbidas, ex Bulcasi.
Ollam magnam aqua turbida re¬
plebis, & igne leui subiecto duo
ligna transuersa ollae marginibus im¬
pones crucis instar, lignis uerò impo¬
nes lanam mundam & diligenter elo¬
tam: & quicquid imbiberint lanae ex
ascendente uapore expressum repones,
idque continuabis quamdiu aliquid ua¬
poris ascenderit. Sunt qui aquam tur¬
bidam instar rosaceę destillent. Alij cla¬
rificant inijciendo aliquid anethi, (er¬
ror uidetur, malim aceti) aut amyli, aut
farinae. quoniam ista descendunt, & tra¬
hunt secu ad fundum uasis crassitiem aquae.