403
CHRYSOGO¬
NI POLYDORI IN LI¬
BELLOS ALIQVOT ΠΕΡΙ ΧΗΕΜΕΙΑΣ
Praefatio ad Lectorem.
CVM selectos aliquot ueterum libellos [GR]περι
χημειασ[/GR], è bibliotheca nostra Typographis
ermittere uellem excudendos, quo maior
inde ad Philosophiae studiosos permanaret
utilitas, non nihil praefandum mihi esse sum
arbitratus. Non enim dubito, quin plerique;
boni quidem uiri, sed naturae tamen rerum
imperiti, totum hoc genus artis omnino aspernandum, & silen¬
tio tegendum esse censeant: siue quia illam penitus falsam, siue
quia difficiliorem opinentur, quàm ut magnis laboribus, incer¬
to euentu sit inuestiganda. Ego uero, etsi aliquando in eadem
opinione fui, discendi tamen cupiditare allectus, hoc genus au¬
thorum per occasionem diligenter inspexi, tantumque cognitio¬
nis rerum inde tuli, ut & mihi non parum gratuler, & alijs, ut
eosdem & ipsi cognoscant, author esse non dubitem. Cum enim
omnis Philosophia, aut sermonem dirigat, aut mores formet
aut occulta naturae inquirat. & sermonis cura propter aliud sit
morum autem regula iam aliunde, quàm è Philosophia peta¬
tur, quis non uidet, eam Philosophiae partem, quae naturas
rerum atque causas explicat, esse praestantissimam? Sunt autem
metalla non minima portio rerum naturae, quibus nulla pars
humanae uitae sine detrimento carere potest, cum sint omnium
artificum instrumenta, omnium rerum precia, & omnium digni¬
tatum ornamenta. Taceo quòd & medicinam copiose instru¬
unt, & picturae uarios colores subministrant. alioqui uel sola
contemplatione sui magnae admirationi futura. Quare utilior
ne, an iucundior sit eorum naturae cognitio, mecum ipse con¬
stitue¬