403
PRAEFATIO AD LECTOREM.
stituere nondum possum. Scripserunt de his Aristoteles &
Theophrastus, exacte haud dubie uterque (ita enim credi par est)
quae si extarent, nihil fortassis opus erat, ut Philosophiae studio
si, ad hoc genus authorum sese demitterent. Verum cum illa
nunc desyderentur, nihil iam aliud superest, unde certam & exa¬
ctam eorum cognitionem hauriamus. Quòd si quem dictionis
impuritas, siue inculta barbaries in hoc scriptorum genere offen¬
derit, cogitare debet, paucissimos, qui insignem rerum cogniti¬
tionem cum eloquentia coniunxerint, tanto aeuo extitisse: nec the¬
saurum tam preciosum propter sermonis incommoda esse ne¬
gligendum, aut etiam abijciendum. Est enim operae precium
audire homines ingeniosissimos, partim Philosophiae principi¬
is, partim experientiae documentis, partim uero utrisque fretos,
de hac arte, atque adeo de omni metallorum natura disputantes,
quae scilicet prima & propinqua sit materia metallorum, quae il¬
lorum causa efficiens, quomodo inter sese differant, substantiali
ne aliqua forma, an uero accidentalibus tantum, quae habeant
affinia, an possit unum in alterum transformari, & quomodo
ad summam perfectionem debeant perduci. Quae omnia, & alia
huius generis multa, dum uel inquirunt, uel iam olim inuenisse¬
se, magna constantia & authoritate asseuerant, tantum lucis affe¬
runt, & cognitionis, ut equidem non illibenter dubitem, an uel
Aristoteles, uel Theophrastus tantundem potuerint praestare.
Non debet igitur haec Philosophiae accessio tam insignis, à stu¬
diosis negligi, aut contemni, utcunque sit è Barbaro scriptorum
genere passim emendicanda, & quasi aurum è stercoribus, colli¬
genda. Est & alia causa non parua, cur eosdem cognoscere ue¬
lis. Nam postquam fama huius artis orbem terrarum iam se¬
mel impleuit, multi passim uagantur nebulones, qui eam pro¬
fitentur, cum nihil sciant minus, ac simplices, tam lucri, quàm artis
admirandae auidos, inani spe lactatos, uel furto uel fraude com¬
pilant. Quorum nequitiam, fraudem, & praestigia, nemo citi¬
us depraehendet, neque efficacius conuincet, quàm qui in huius ar¬
tis adyta penetrauit. Haec enim ars, si ne Philosophiae cognitio¬
ne
aa 2