633
THESAVRVS. 47
cem, uelut in arcem scilicet extruunt, & eius
lateribus uasa inserunt terrea, longa, fun¬
do latiore destillanda continente, intrò
penetrante, ore foris tanquam lagena oper¬
culato, in qua uapor per aptilem eius
uentrem elatus concrescit, per os eius¬
dem praelongum destillat, Syluius.
Sed cur odor florum quorundam non reti¬
netur in aquis, uerum ut in iasmino &
caryophyllo flore ac lilio aqua euadit
odoris expars? dictum est alibi: quoniam tan¬
tenui substantiae nulla pars crassior iun¬
gitur. Ergo in his iuuabit, si folijs herbarum
quę odore careant alternati positis ma¬
terię crassiori, non tamen quę uratur, adiun¬
gat odor, inde destillet. atque hęc unica
spes proliciendi odoris, cum aquis infusa non
remittant odore, sed putrescant, Cardan.
Apparet autem hos flores proculdubio in
balneo M. aut in aquae feruentis uapo¬
re uasis uitreis destillari oportere.
Balneum M. commodè calfit cum
amplo canali è cupro in medium imis¬
so, in cuius imo craticula est, ut cine¬
res defluant: uulgus pigrum Henricum