633
46 EVONYMI
DE BALNEO MARIAE IN
genere: & de ijs destillationibus, quae
fiunt in vapore aquae feruentis,
& in fimo equino.
Aquae feruentes aut ab his uapor
minus agunt in rem destillandam,
quam uel ignis ipse per se, uel etiam per media
alia sicca prędicta. Ob id ut Galenus in
diplomate, id est uase duplici (balneum
Mariae uocant cum chymistis pharmaco¬
polae) liquat, calfacit, coquit ea, quorum
uires ignis uiolentia dissipari nonuult:
sic quae mitia integriora uolumus, in
quis feruentibus imposita destillamus, uel
earum uapore. Quae quamuis minus dura¬
tura putantur, sunt tamen minus à sua na¬
tura mutata: quam rem odor pristinus
declarat.
Fornacem huius generis habeas, cui uas
aeneum grande superponitur aqua plenum: ei
uerò uasi aeneo uascula in arcu suppo¬
nantur quam plurima possunt, in quorum fun¬
do res destillanda insit. Alij aliter forna¬
cem