403
PERFECTIONIS GEBRI. 5
sunt, & sulphure, puris uel impuris, per accidens, & non
in prima sua natura innatum, etiam per praeparationem
conuenientem tolli est possibile. Nam expoliatio ac¬
cidentium non est impossibilis. Est ergo praeparatio
superfluum demere, & defectum supplere in corpori¬
bus imperfectis, quae fieri non potest sine adiuuatio¬
ne operis, & rerum purificantium. Diuersificatur enim
praeparatio, secundum diuersitatem rerum indigenti¬
um. Experientia enim nobis dedit modos agendi, sci¬
licet calcinationem, sublimationem, descensionem, so¬
lutionem, distillationem, coagulationem, fixationem,
& cerationem. De quibus singulis narrationem feci¬
mus in Summa perfectionis magisterij sufficienter.
Ista enim sunt opera ad praeparationem iuuantia.
De rebus praeparationem iuuantibus, & ea¬
rum mundatione. Cap. IIII.
Res autem pręparationes iuuantes sunt istę,
scilicet omnia genera salium, aluminum,
atramentorum, etiam uitrum, borax, & quae
huius naturae sunt, & acetum acerrimum
et ignis. Et cum istis proponimus corpora imperfecta
praeparare, sed conuenit ea prius mundare, si aliqua
immundicia in his extiterit, secundum nostram experi¬
entiam, in qua certi fuimus per praedicta.
Munda¬
a iij