403
6 DE INVESTIGATIONE
Mundatio salis communis.
Mundatur enim sal commune, per hunc modum:
Primo comburatur, combustum in aqua communi ca¬
lida soluatur, solutum per filtrum distilletur, distilla¬
tum per lentum ignem in parapside uitreata congele¬
tur, congelatum calcinetur per diem & noctem in igne
mediocri, & serua ipsum sic sufficienter mundatum.
Mundatio salis alcali.
Sal alcali sic mundatur ut sal commune, & est sagi¬
men uitri. Primo teratur, & totum soluatur in aqua
communi calida, postea distilletur per filtrum, & con¬
teletur, & calcinetur cum igne lento.
Mundatio salis gemmae.
Primo teratur, deinde de illo fiat, ut de sale com¬
muni.
Mundatio salis amoniaci.
Teratur primo cum praeparatione salis communis
mundati. Postea sublimetur in alto aludel, donec tota¬
liter fuerit extractum purum. Postea soluatur super
porfidum, sub diuo, si de eo uis aquam facere, uel serue¬
tur ipsum sublimatum & purum sufficienter.
Mundatio aliorum salium.
Diuersa autem adhuc inueniuntur salium genera
quae praeparantur per modum iam dictum, & mundantur.
Mundatio aluminum.
Primo de alumine glaciali. Multa possunt per ipsum
prae¬